Psalms - Chapter 92 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (91:1)} psalmus cantici in die sabbati {cf2 (91:2)} bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
  • 2. {cf2 (91:3)} ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
  • 3. {cf2 (91:4)} in decacordo psalterio cum cantico in cithara
  • 4. {cf2 (91:5)} quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
  • 5. {cf2 (91:6)} quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
  • 6. {cf2 (91:7)} vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
  • 7. {cf2 (91:8)} cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi;
  • 8. {cf2 (91:9)} tu autem Altissimus in aeternum Domine
  • 9. {cf2 (91:10)} quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
  • 10. {cf2 (91:11)} et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
  • 11. {cf2 (91:12)} et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
  • 12. {cf2 (91:13)} iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
  • 13. {cf2 (91:14)} plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
  • 14. {cf2 (91:15)} adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
  • 15. {cf2 (91:16)} ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
أعلى