Psalms - Chapter 125 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (124:1)} canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
  • 2. {cf2 (124:2)} in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
  • 3. {cf2 (124:3)} quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
  • 4. {cf2 (124:4)} benefac Domine bonis et rectis corde
  • 5. {cf2 (124:5)} declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
أعلى