Psalms - Chapter 119 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (118:1)} alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
  • 2. {cf2 (118:2)} beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
  • 3. {cf2 (118:3)} non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
  • 4. {cf2 (118:4)} tu mandasti mandata tua custodire nimis
  • 5. {cf2 (118:5)} utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
  • 6. {cf2 (118:6)} tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
  • 7. {cf2 (118:7)} confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
  • 8. {cf2 (118:8)} iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
  • 9. {cf2 (118:9)} beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
  • 10. {cf2 (118:10)} in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
  • 11. {cf2 (118:11)} in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
  • 12. {cf2 (118:12)} benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
  • 13. {cf2 (118:13)} in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
  • 14. {cf2 (118:14)} in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
  • 15. {cf2 (118:15)} in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
  • 16. {cf2 (118:16)} in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
  • 17. {cf2 (118:17)} gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
  • 18. {cf2 (118:18)} revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
  • 19. {cf2 (118:19)} incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
  • 20. {cf2 (118:20)} concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
  • 21. {cf2 (118:21)} increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
  • 22. {cf2 (118:22)} aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
  • 23. {cf2 (118:23)} etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
  • 24. {cf2 (118:24)} nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
  • 25. {cf2 (118:25)} deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
  • 26. {cf2 (118:26)} vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
  • 27. {cf2 (118:27)} viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
  • 28. {cf2 (118:28)} dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
  • 29. {cf2 (118:29)} viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
  • 30. {cf2 (118:30)} viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
  • 31. {cf2 (118:31)} adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
  • 32. {cf2 (118:32)} viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
  • 33. {cf2 (118:33)} he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
  • 34. {cf2 (118:34)} da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
  • 35. {cf2 (118:35)} deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
  • 36. {cf2 (118:36)} inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
  • 37. {cf2 (118:37)} averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
  • 38. {cf2 (118:38)} statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
  • 39. {cf2 (118:39)} amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
  • 40. {cf2 (118:40)} ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
  • 41. {cf2 (118:41)} vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
  • 42. {cf2 (118:42)} et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
  • 43. {cf2 (118:43)} et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
  • 44. {cf2 (118:44)} et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
  • 45. {cf2 (118:45)} et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
  • 46. {cf2 (118:46)} et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
  • 47. {cf2 (118:47)} et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
  • 48. {cf2 (118:48)} et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
  • 49. {cf2 (118:49)} zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
  • 50. {cf2 (118:50)} haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
  • 51. {cf2 (118:51)} superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
  • 52. {cf2 (118:52)} memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
  • 53. {cf2 (118:53)} defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
  • 54. {cf2 (118:54)} cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
  • 55. {cf2 (118:55)} memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
  • 56. {cf2 (118:56)} haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
  • 57. {cf2 (118:57)} heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
  • 58. {cf2 (118:58)} deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
  • 59. {cf2 (118:59)} cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
  • 60. {cf2 (118:60)} paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
  • 61. {cf2 (118:61)} funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
  • 62. {cf2 (118:62)} media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
  • 63. {cf2 (118:63)} particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
  • 64. {cf2 (118:64)} misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
  • 65. {cf2 (118:65)} teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
  • 66. {cf2 (118:66)} bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
  • 67. {cf2 (118:67)} priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
  • 68. {cf2 (118:68)} bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
  • 69. {cf2 (118:69)} multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
  • 70. {cf2 (118:70)} coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
  • 71. {cf2 (118:71)} bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
  • 72. {cf2 (118:72)} bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
  • 73. {cf2 (118:73)} ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
  • 74. {cf2 (118:74)} qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
  • 75. {cf2 (118:75)} cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
  • 76. {cf2 (118:76)} fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
  • 77. {cf2 (118:77)} veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
  • 78. {cf2 (118:78)} confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
  • 79. {cf2 (118:79)} convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
  • 80. {cf2 (118:80)} fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
  • 81. {cf2 (118:81)} caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
  • 82. {cf2 (118:82)} defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
  • 83. {cf2 (118:83)} quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
  • 84. {cf2 (118:84)} quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
  • 85. {cf2 (118:85)} narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
  • 86. {cf2 (118:86)} omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
  • 87. {cf2 (118:87)} paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
  • 88. {cf2 (118:88)} secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
  • 89. {cf2 (118:89)} lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
  • 90. {cf2 (118:90)} in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
  • 91. {cf2 (118:91)} ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
  • 92. {cf2 (118:92)} nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
  • 93. {cf2 (118:93)} in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
  • 94. {cf2 (118:94)} tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
  • 95. {cf2 (118:95)} me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
  • 96. {cf2 (118:96)} omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
  • 97. {cf2 (118:97)} mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
  • 98. {cf2 (118:98)} super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
  • 99. {cf2 (118:99)} super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
  • 100. {cf2 (118:100)} super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
  • 101. {cf2 (118:101)} ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
  • 102. {cf2 (118:102)} a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
  • 103. {cf2 (118:103)} quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
  • 104. {cf2 (118:104)} a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
  • 105. {cf2 (118:105)} nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
  • 106. {cf2 (118:106)} iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
  • 107. {cf2 (118:107)} humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
  • 108. {cf2 (118:108)} voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
  • 109. {cf2 (118:109)} anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
  • 110. {cf2 (118:110)} posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
  • 111. {cf2 (118:111)} hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
  • 112. {cf2 (118:112)} inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
  • 113. {cf2 (118:113)} samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
  • 114. {cf2 (118:114)} adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
  • 115. {cf2 (118:115)} declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
  • 116. {cf2 (118:116)} suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
  • 117. {cf2 (118:117)} adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
  • 118. {cf2 (118:118)} sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
  • 119. {cf2 (118:119)} praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
  • 120. {cf2 (118:120)} confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim; tuis timui
  • 121. {cf2 (118:121)} ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
  • 122. {cf2 (118:122)} suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
  • 123. {cf2 (118:123)} oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
  • 124. {cf2 (118:124)} fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
  • 125. {cf2 (118:125)} servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
  • 126. {cf2 (118:126)} tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
  • 127. {cf2 (118:127)} ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
  • 128. {cf2 (118:128)} propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
  • 129. {cf2 (118:129)} fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
  • 130. {cf2 (118:130)} declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
  • 131. {cf2 (118:131)} os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
  • 132. {cf2 (118:132)} aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
  • 133. {cf2 (118:133)} gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
  • 134. {cf2 (118:134)} redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
  • 135. {cf2 (118:135)} faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
  • 136. {cf2 (118:136)} exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
  • 137. {cf2 (118:137)} sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
  • 138. {cf2 (118:138)} mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
  • 139. {cf2 (118:139)} tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
  • 140. {cf2 (118:140)} ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
  • 141. {cf2 (118:141)} adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
  • 142. {cf2 (118:142)} iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
  • 143. {cf2 (118:143)} tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
  • 144. {cf2 (118:144)} aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
  • 145. {cf2 (118:145)} cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
  • 146. {cf2 (118:146)} clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
  • 147. {cf2 (118:146)} praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
  • 148. {cf2 (118:148)} praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
  • 149. {cf2 (118:147)} vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
  • 150. {cf2 (118:150)} adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
  • 151. {cf2 (118:151)} prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
  • 152. {cf2 (118:152)} initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
  • 153. {cf2 (118:153)} res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
  • 154. {cf2 (118:154)} iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
  • 155. {cf2 (118:155)} longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
  • 156. {cf2 (118:156)} misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
  • 157. {cf2 (118:157)} multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
  • 158. {cf2 (118:158)} vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
  • 159. {cf2 (118:159)} vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
  • 160. {cf2 (118:160)} principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
  • 161. {cf2 (118:161)} sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
  • 162. {cf2 (118:162)} laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
  • 163. {cf2 (118:163)} iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
  • 164. {cf2 (118:164)} septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
  • 165. {cf2 (118:165)} pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
  • 166. {cf2 (118:166)} expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
  • 167. {cf2 (118:167)} custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
  • 168. {cf2 (118:168)} servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
  • 169. {cf2 (118:169)} thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
  • 170. {cf2 (118:170)} intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
  • 171. {cf2 (118:171)} eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
  • 172. {cf2 (118:172)} pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
  • 173. {cf2 (118:173)} fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
  • 174. {cf2 (118:174)} concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
  • 175. {cf2 (118:175)} vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
  • 176. {cf2 (118:176)} erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
أعلى