Psalms - Chapter 128 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (127:1)} canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
  • 2. {cf2 (127:2)} labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
  • 3. {cf2 (127:3)} uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
  • 4. {cf2 (127:4)} ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
  • 5. {cf2 (127:5)} benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
  • 6. {cf2 (127:6)} et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
أعلى