Psalms - Chapter 87 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (86:1)} filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
  • 2. {cf2 (86:2)} diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
  • 3. {cf2 (86:3)} gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
  • 4. {cf2 (86:4)} memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
  • 5. {cf2 (86:5)} numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
  • 6. {cf2 (86:6)} Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
  • 7. {cf2 (86:7)} sicut laetantium omnium habitatio in te
أعلى