Psalms - Chapter 64 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (63:1)} in finem psalmus David {cf2 (63:2)} exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
  • 2. {cf2 (63:3)} protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
  • 3. {cf2 (63:4)} quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
  • 4. {cf2 (63:5)} ut sagittent in occultis inmaculatum
  • 5. {cf2 (63:6)} subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
  • 6. {cf2 (63:7)} scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
  • 7. {cf2 (63:8)} et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
  • 8. {cf2 (63:9)} et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
  • 9. {cf2 (63:10)} et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
  • 10. {cf2 (63:11)} laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
أعلى