Psalms - Chapter 109 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (108:1)} in finem David psalmus {cf2 (108:2)} Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
  • 2. {cf2 (108:3)} locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
  • 3. {cf2 (108:4)} pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
  • 4. {cf2 (108:5)} et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
  • 5. {cf2 (108:6)} constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
  • 6. {cf2 (108:7)} cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
  • 7. {cf2 (108:8)} fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
  • 8. {cf2 (108:9)} fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
  • 9. {cf2 (108:10)} nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
  • 10. {cf2 (108:11)} scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
  • 11. {cf2 (108:12)} non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
  • 12. {cf2 (108:13)} fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
  • 13. {cf2 (108:14)} in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
  • 14. {cf2 (108:15)} fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
  • 15. {cf2 (108:16)} pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
  • 16. {cf2 (108:17)} et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
  • 17. {cf2 (108:18)} et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo
  • 18. {cf2 (108:18)} et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
  • 19. {cf2 (108:19)} fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
  • 20. {cf2 (108:20)} hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
  • 21. {cf2 (108:21)} et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
  • 22. {cf2 (108:22)} quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
  • 23. {cf2 (108:23)} sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
  • 24. {cf2 (108:24)} genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
  • 25. {cf2 (108:25)} et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
  • 26. {cf2 (108:26)} adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
  • 27. {cf2 (108:27)} et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
  • 28. {cf2 (108:28)} maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
  • 29. {cf2 (108:29)} induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
  • 30. {cf2 (108:30)} confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
  • 31. {cf2 (108:31)} quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
أعلى