Psalms - Chapter 36 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (35:1)} in finem servo Domini David {cf2 (35:2)} dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
  • 2. {cf2 (35:3)} quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
  • 3. {cf2 (35:4)} verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
  • 4. {cf2 (35:5)} iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
  • 5. {cf2 (35:6)} Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
  • 6. {cf2 (35:7)} iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
  • 7. {cf2 (35:8)} quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
  • 8. {cf2 (35:9)} inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
  • 9. {cf2 (35:10)} quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
  • 10. {cf2 (35:11)} praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
  • 11. {cf2 (35:12)} non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
  • 12. {cf2 (35:13)} ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
أعلى