Psalms - Chapter 68 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (67:1)} in finem David psalmus cantici {cf2 (67:2)} exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
  • 2. {cf2 (67:3)} sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
  • 3. {cf2 (67:4)} et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
  • 4. {cf2 (67:5)} cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
  • 5. {cf2 (67:6)} patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
  • 6. {cf2 (67:7)} Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
  • 7. {cf2 (67:8)} Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
  • 8. {cf2 (67:9)} terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
  • 9. {cf2 (67:10)} pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
  • 10. {cf2 (67:11)} animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
  • 11. {cf2 (67:12)} Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
  • 12. {cf2 (67:13)} rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia
  • 13. {cf2 (67:14)} si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
  • 14. {cf2 (67:15)} dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
  • 15. {cf2 (67:16)} mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
  • 16. {cf2 (67:17)} ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
  • 17. {cf2 (67:18)} currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
  • 18. {cf2 (67:19)} ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
  • 19. {cf2 (67:20)} benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
  • 20. {cf2 (67:21)} Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
  • 21. {cf2 (67:22)} verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
  • 22. {cf2 (67:23)} dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
  • 23. {cf2 (67:24)} ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
  • 24. {cf2 (67:25)} viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
  • 25. {cf2 (67:26)} praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
  • 26. {cf2 (67:27)} in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
  • 27. {cf2 (67:28)} ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
  • 28. {cf2 (67:29)} manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
  • 29. {cf2 (67:30)} a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
  • 30. {cf2 (67:31)} increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
  • 31. {cf2 (67:32)} venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
  • 32. {cf2 (67:33)} regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo;
  • 33. {cf2 (67:34)} qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
  • 34. {cf2 (67:35)} date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
  • 35. {cf2 (67:36)} mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
أعلى