1. in finem pro torcularibus psalmus David {cf2 (8:2)} Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
2. {cf2 (8:3)} ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
3. {cf2 (8:4)} quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
4. {cf2 (8:5)} quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
5. {cf2 (8:6)} minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
6. {cf2 (8:7)} et constituisti eum super opera manuum tuarum
7. {cf2 (8:8)} omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
8. {cf2 (8:9)} volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
9. {cf2 (8:10)} Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra