1. alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
2. laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
3. laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
4. laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5. laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
6. omnis spiritus laudet Dominum {cf2 par (151:1) hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei par (151:2) manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium par (151:3) et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet par (151:4) ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae par (151:5) fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino par (151:6) exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis par (151:7) ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel}