Psalms - Chapter 81 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (80:1)} in finem pro torcularibus Asaph {cf2 (80:2)} exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
  • 2. {cf2 (80:3)} sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
  • 3. {cf2 (80:4)} bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
  • 4. {cf2 (80:5)} quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
  • 5. {cf2 (80:6)} testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
  • 6. {cf2 (80:7)} devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
  • 7. {cf2 (80:8)} in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
  • 8. {cf2 (80:9)} audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
  • 9. {cf2 (80:10)} non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
  • 10. {cf2 (80:11)} ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
  • 11. {cf2 (80:12)} et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
  • 12. {cf2 (80:13)} et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
  • 13. {cf2 (80:14)} si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
  • 14. {cf2 (80:15)} pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
  • 15. {cf2 (80:16)} inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
  • 16. {cf2 (80:17)} et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
أعلى