1. {cf2 (21:1)} in finem pro adsumptione matutina psalmus David {cf2 (21:2)} Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
2. {cf2 (21:3)} Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
3. {cf2 (21:4)} tu autem in sancto habitas Laus Israhel
4. {cf2 (21:5)} in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
5. {cf2 (21:6)} ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
6. {cf2 (21:7)} ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
7. {cf2 (21:8)} omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
8. {cf2 (21:9)} speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
9. {cf2 (21:10)} quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
10. {cf2 (21:11)} in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
11. {cf2 (21:12)} ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
12. {cf2 (21:13)} circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
13. {cf2 (21:14)} aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
14. {cf2 (21:15)} sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
15. {cf2 (21:16)} aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
16. {cf2 (21:17)} quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
17. {cf2 (21:18)} dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
18. {cf2 (21:19)} diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
19. {cf2 (21:20)} tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
20. {cf2 (21:21)} erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
21. {cf2 (21:22)} salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
22. {cf2 (21:23)} narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
23. {cf2 (21:24)} qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
24. {cf2 (21:25)} timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me;
25. {cf2 (21:26)} apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
26. {cf2 (21:27)} edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
27. {cf2 (21:28)} reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
28. {cf2 (21:29)} quoniam Dei est regnum et ipse; dominabitur gentium
29. {cf2 (21:30)} manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
30. {cf2 (21:31)} et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
31. {cf2 (21:32)} adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus;