Psalms - Chapter 20 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (19:1)} in finem psalmus David {cf2 (19:2)} exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
  • 2. {cf2 (19:3)} mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
  • 3. {cf2 (19:4)} memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
  • 4. {cf2 (19:5)} tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
  • 5. {cf2 (19:6)} laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
  • 6. {cf2 (19:7)} impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
  • 7. {cf2 (19:8)} hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
  • 8. {cf2 (19:9)} ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
  • 9. {cf2 (19:10)} Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
أعلى