Psalms - Chapter 139 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (138:1)} in finem David psalmus (138-2) Domine probasti me et cognovisti
  • 2. {cf2 (138:2)} me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
  • 3. {cf2 (138:3)} intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
  • 4. {cf2 (138:4)} et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea (138-5) ecce Domine tu cognovisti omnia
  • 5. {cf2 (138:5)} novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
  • 6. {cf2 (138:6)} mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
  • 7. {cf2 (138:7)} quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
  • 8. {cf2 (138:8)} si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
  • 9. {cf2 (138:9)} si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
  • 10. {cf2 (138:10)} etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
  • 11. {cf2 (138:11)} et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
  • 12. {cf2 (138:12)} quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
  • 13. {cf2 (138:13)} quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
  • 14. {cf2 (138:14)} confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
  • 15. {cf2 (138:15)} non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
  • 16. {cf2 (138:16)} inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
  • 17. {cf2 (138:17)} mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
  • 18. {cf2 (138:18)} dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
  • 19. {cf2 (138:19)} si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
  • 20. {cf2 (138:20)} quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
  • 21. {cf2 (138:21)} nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
  • 22. {cf2 (138:22)} perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
  • 23. {cf2 (138:23)} proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
  • 24. {cf2 (138:24)} et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
أعلى