Psalms - Chapter 60 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (59:1)} in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina {cf2 (59:2)} cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia {cf2 (59:3)} Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
  • 2. {cf2 (59:4)} commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
  • 3. {cf2 (59:5)} ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
  • 4. {cf2 (59:6)} dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
  • 5. {cf2 (59:7)} salvum fac dextera tua et exaudi me
  • 6. {cf2 (59:8)} Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
  • 7. {cf2 (59:9)} meus est Galaad et meus est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
  • 8. {cf2 (59:10)} Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
  • 9. {cf2 (59:11)} quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
  • 10. {cf2 (59:12)} nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
  • 11. {cf2 (59:13)} da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
  • 12. {cf2 (59:14)} in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
أعلى