1. {cf2 (31:1)} huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
2. {cf2 (31:2)} beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
3. {cf2 (31:3)} quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4. {cf2 (31:4)} quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur mihi; spina diapsalma
5. {cf2 (31:5)} delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
6. {cf2 (31:6)} pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
7. {cf2 (31:7)} tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8. {cf2 (31:8)} intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
9. {cf2 (31:9)} nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
10. {cf2 (31:10)} multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
11. {cf2 (31:11)} laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde