Psalms - Chapter 142 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (141:1)} intellectus David cum esset in spelunca oratio (141-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
  • 2. {cf2 (141:3)} effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
  • 3. {cf2 (141:4)} in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
  • 4. {cf2 (141:5)} considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
  • 5. {cf2 (141:6)} clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
  • 6. {cf2 (141:7)} intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
  • 7. {cf2 (141:8)} educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
أعلى