Psalms - Chapter 102 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (101:1)} oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam {cf2 (101:2)} Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
  • 2. {cf2 (101:3)} non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
  • 3. {cf2 (101:4)} quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
  • 4. {cf2 (101:5)} percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
  • 5. {cf2 (101:6)} a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
  • 6. {cf2 (101:7)} similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
  • 7. {cf2 (101:8)} vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
  • 8. {cf2 (101:9)} tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
  • 9. {cf2 (101:10)} quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
  • 10. {cf2 (101:11)} a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
  • 11. {cf2 (101:12)} dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
  • 12. {cf2 (101:13)} tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
  • 13. {cf2 (101:14)} tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
  • 14. {cf2 (101:15)} quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
  • 15. {cf2 (101:16)} et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
  • 16. {cf2 (101:17)} quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
  • 17. {cf2 (101:18)} respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
  • 18. {cf2 (101:19)} scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
  • 19. {cf2 (101:20)} quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
  • 20. {cf2 (101:21)} ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
  • 21. {cf2 (101:22)} ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
  • 22. {cf2 (101:23)} in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
  • 23. {cf2 (101:24)} respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
  • 24. {cf2 (101:25)} ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
  • 25. {cf2 (101:26)} initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
  • 26. {cf2 (101:27)} ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
  • 27. {cf2 (101:28)} tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
  • 28. {cf2 (101:29)} filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
أعلى