Psalms - Chapter 30 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (29:1)} psalmus cantici in dedicatione domus David {cf2 (29:2)} exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
  • 2. {cf2 (29:3)} Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
  • 3. {cf2 (29:4)} Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
  • 4. {cf2 (29:5)} psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
  • 5. {cf2 (29:6)} quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
  • 6. {cf2 (29:7)} ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
  • 7. {cf2 (29:8)} Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
  • 8. {cf2 (29:9)} ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
  • 9. {cf2 (29:10)} quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
  • 10. {cf2 (29:11)} audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
  • 11. {cf2 (29:12)} convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
  • 12. {cf2 (29:13)} ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
أعلى