Psalms - Chapter 33 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (32:1)} psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
  • 2. {cf2 (32:2)} confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
  • 3. {cf2 (32:3)} cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
  • 4. {cf2 (32:4)} quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
  • 5. {cf2 (32:5)} diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
  • 6. {cf2 (32:6)} verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
  • 7. {cf2 (32:7)} congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
  • 8. {cf2 (32:8)} timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
  • 9. {cf2 (32:9)} quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
  • 10. {cf2 (32:10)} Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum;
  • 11. {cf2 (32:11)} consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
  • 12. {cf2 (32:12)} beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
  • 13. {cf2 (32:13)} de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
  • 14. {cf2 (32:14)} de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
  • 15. {cf2 (32:15)} qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
  • 16. {cf2 (32:16)} non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
  • 17. {cf2 (32:17)} fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
  • 18. {cf2 (32:18)} ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
  • 19. {cf2 (32:19)} ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
  • 20. {cf2 (32:20)} anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
  • 21. {cf2 (32:21)} quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
  • 22. {cf2 (32:22)} fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
أعلى