1. {cf2 (27:1)} huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2. {cf2 (27:2)} exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3. {cf2 (27:3)} ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
4. {cf2 (27:4)} da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5. {cf2 (27:5)} quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
6. {cf2 (27:6)} benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7. {cf2 (27:7)} Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8. {cf2 (27:8)} Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9. {cf2 (27:9)} salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum