1. {cf2 (122:1)} canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2. {cf2 (122:2)} ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3. {cf2 (122:3)} miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
4. {cf2 (122:4)} quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis