Psalms - Chapter 146 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (145:1)} alleluia Aggei et Zacchariae (145-2) lauda anima mea Dominum
  • 2. {cf2 (145:2)} laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero
  • 3. {cf2 (145:2)} nolite confidere in principibus (145-3) in filiis hominum quibus non est salus
  • 4. {cf2 (145:4)} exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
  • 5. {cf2 (145:5)} beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
  • 6. {cf2 (145:6)} qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
  • 7. {cf2 (145:7)} qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
  • 8. {cf2 (145:8)} Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
  • 9. {cf2 (145:9)} Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
  • 10. {cf2 (145:10)} regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
أعلى