1. {cf2 (47:1)} canticum psalmi filiis Core secunda sabbati {cf2 (47:2)} magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
2. {cf2 (47:3)} fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
3. {cf2 (47:4)} Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
4. {cf2 (47:5)} quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
5. {cf2 (47:6)} ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
6. {cf2 (47:7)} tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
7. {cf2 (47:8)} in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
8. {cf2 (47:9)} sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
9. {cf2 (47:10)} suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
10. {cf2 (47:11)} secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
11. {cf2 (47:12)} laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine;
12. {cf2 (47:13)} circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
13. {cf2 (47:14)} ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
14. {cf2 (47:15)} quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula