Psalms - Chapter 88 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (87:1)} canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae {cf2 (87:2)} Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
  • 2. {cf2 (87:3)} intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
  • 3. {cf2 (87:4)} quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
  • 4. {cf2 (87:5)} aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
  • 5. {cf2 (87:6)} inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
  • 6. {cf2 (87:7)} posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
  • 7. {cf2 (87:8)} super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
  • 8. {cf2 (87:9)} longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
  • 9. {cf2 (87:10)} oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
  • 10. {cf2 (87:11)} numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
  • 11. {cf2 (87:12)} numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
  • 12. {cf2 (87:13)} numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
  • 13. {cf2 (87:14)} et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
  • 14. {cf2 (87:15)} ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
  • 15. {cf2 (87:16)} pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
  • 16. {cf2 (87:17)} in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
  • 17. {cf2 (87:18)} circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
  • 18. {cf2 (87:19)} elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
أعلى