Psalms - Chapter 50 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (49:1)} psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
  • 2. {cf2 (49:2)} ex Sion species decoris eius
  • 3. {cf2 (49:3)} Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
  • 4. {cf2 (49:4)} advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
  • 5. {cf2 (49:5)} congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
  • 6. {cf2 (49:6)} et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
  • 7. {cf2 (49:7)} audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
  • 8. {cf2 (49:8)} non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
  • 9. {cf2 (49:9)} non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
  • 10. {cf2 (49:10)} quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
  • 11. {cf2 (49:11)} cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
  • 12. {cf2 (49:12)} si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
  • 13. {cf2 (49:13)} numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
  • 14. {cf2 (49:14)} immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
  • 15. {cf2 (49:15)} et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
  • 16. {cf2 (49:16)} peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
  • 17. {cf2 (49:17)} tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
  • 18. {cf2 (49:18)} si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
  • 19. {cf2 (49:19)} os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
  • 20. {cf2 (49:20)} sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
  • 21. {cf2 (49:21)} haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
  • 22. {cf2 (49:22)} intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
  • 23. {cf2 (49:23)} sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
أعلى