8. {cf2 (117:8)} bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
9. {cf2 (117:9)} bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
10. {cf2 (117:10)} omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
11. {cf2 (117:11)} circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos
12. {cf2 (117:12)} circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
13. {cf2 (117:13)} inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14. {cf2 (117:14)} fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
15. {cf2 (117:15)} vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16. {cf2 (117:16)} dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
17. {cf2 (117:17)} non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18. {cf2 (117:18)} castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
19. {cf2 (117:19)} aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
20. {cf2 (117:20)} haec porta Domini iusti intrabunt in eam
21. {cf2 (117:21)} confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22. {cf2 (117:22)} lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
23. {cf2 (117:23)} a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
24. {cf2 (117:24)} haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25. {cf2 (117:25)} o Domine salvum fac o Domine prosperare
26. {cf2 (117:26)} benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
27. {cf2 (117:27)} Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
28. {cf2 (117:28)} Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
29. {cf2 (117:29)} confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius