1. {cf2 (62:1)} psalmus David cum esset in deserto Iudaeae {cf2 (62:2)} Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
2. {cf2 (62:3)} in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
3. {cf2 (62:4)} quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
4. {cf2 (62:5)} sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
5. {cf2 (62:6)} sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
6. {cf2 (62:7)} si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
7. {cf2 (62:8)} quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
8. {cf2 (62:9)} adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
9. {cf2 (62:10)} ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
10. {cf2 (62:11)} tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
11. {cf2 (62:12)} rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua