Psalms - Chapter 96 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (95:1)} quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
  • 2. {cf2 (95:2)} cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
  • 3. {cf2 (95:3)} adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
  • 4. {cf2 (95:4)} quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
  • 5. {cf2 (95:5)} quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
  • 6. {cf2 (95:6)} confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
  • 7. {cf2 (95:7)} adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
  • 8. {cf2 (95:8)} adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
  • 9. {cf2 (95:9)} adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
  • 10. {cf2 (95:10)} dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
  • 11. {cf2 (95:11)} laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
  • 12. {cf2 (95:12)} gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
  • 13. {cf2 (95:13)} a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
أعلى