1. {cf2 (9:22)} ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
2. {cf2 (9:23)} dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
3. {cf2 (9:24)} quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
4. {cf2 (9:25)} exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
5. {cf2 (9:26)} non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
6. {cf2 (9:27)} dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
7. {cf2 (9:28)} cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
8. {cf2 (9:29)} sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
9. {cf2 (9:30)} oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
10. {cf2 (9:31)} in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
11. {cf2 (9:32)} dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
12. {cf2 (9:33)} exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
13. {cf2 (9:34)} propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
14. {cf2 (9:35)} vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
15. {cf2 (9:36)} contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
16. {cf2 (9:37)} Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi; peribitis gentes de terra illius
17. {cf2 (9:38)} desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
18. {cf2 (9:39)} iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram