Psalms - Chapter 103 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (102:1)} ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
  • 2. {cf2 (102:2)} benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
  • 3. {cf2 (102:3)} qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
  • 4. {cf2 (102:4)} qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
  • 5. {cf2 (102:5)} qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
  • 6. {cf2 (102:6)} faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
  • 7. {cf2 (102:7)} notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
  • 8. {cf2 (102:8)} miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
  • 9. {cf2 (102:9)} non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
  • 10. {cf2 (102:10)} non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
  • 11. {cf2 (102:11)} quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
  • 12. {cf2 (102:12)} quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
  • 13. {cf2 (102:13)} quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
  • 14. {cf2 (102:14)} quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
  • 15. {cf2 (102:15)} homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
  • 16. {cf2 (102:16)} quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
  • 17. {cf2 (102:17)} misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
  • 18. {cf2 (102:18)} his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
  • 19. {cf2 (102:19)} Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
  • 20. {cf2 (102:20)} benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
  • 21. {cf2 (102:21)} benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
  • 22. {cf2 (102:22)} benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
أعلى