3. {cf2 (78:3)} effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4. {cf2 (78:4)} facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
5. {cf2 (78:5)} usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
6. {cf2 (78:6)} effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
7. {cf2 (78:7)} quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8. {cf2 (78:8)} ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
9. {cf2 (78:9)} adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10. {cf2 (78:10)} ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11. {cf2 (78:11)} introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
12. {cf2 (78:12)} et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
13. {cf2 (78:13)} nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam