Psalms - Chapter 95 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (94:1)} laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
  • 2. {cf2 (94:2)} praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
  • 3. {cf2 (94:3)} quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
  • 4. {cf2 (94:4)} quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
  • 5. {cf2 (94:5)} quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
  • 6. {cf2 (94:6)} venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
  • 7. {cf2 (94:7)} quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
  • 8. {cf2 (94:8)} hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
  • 9. {cf2 (94:9)} sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea
  • 10. {cf2 (94:10)} quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde et isti non cognoverunt vias meas
  • 11. {cf2 (94:10)} ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
أعلى