Psalms - Chapter 130 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (129:1)} canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
  • 2. {cf2 (129:2)} Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
  • 3. {cf2 (129:3)} si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
  • 4. {cf2 (129:4)} quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
  • 5. {cf2 (129:5)} speravit anima mea in Domino
  • 6. {cf2 (129:6)} a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
  • 7. {cf2 (129:7)} quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
  • 8. {cf2 (129:8)} et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
أعلى