1. {cf2 (43:1)} in finem filiis Core ad intellectum {cf2 (43:2)} Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
2. {cf2 (43:3)} manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
3. {cf2 (43:4)} nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
4. {cf2 (43:5)} tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
5. {cf2 (43:6)} in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
6. {cf2 (43:7)} non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
7. {cf2 (43:8)} salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
8. {cf2 (43:9)} in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
9. {cf2 (43:10)} nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
10. {cf2 (43:11)} avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
11. {cf2 (43:12)} dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
12. {cf2 (43:13)} vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
13. {cf2 (43:14)} posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
14. {cf2 (43:15)} posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
15. {cf2 (43:16)} tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
16. {cf2 (43:17)} a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
17. {cf2 (43:18)} haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
18. {cf2 (43:19)} et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
19. {cf2 (43:20)} quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
20. {cf2 (43:21)} si obliti sumus nomen Dei nostri et si; expandimus manus nostras ad deum alienum
21. {cf2 (43:22)} nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis
22. {cf2 (43:22)} quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
23. {cf2 (43:23)} exsurge quare dormis Domine exsurge et; ne repellas in finem