1. {cf2 (74:1)} in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici {cf2 (74:2)} confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
2. {cf2 (74:3)} cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
3. {cf2 (74:4)} liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
4. {cf2 (74:5)} dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
5. {cf2 (74:6)} nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
6. {cf2 (74:7)} quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
7. {cf2 (74:8)} quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
8. {cf2 (74:9)} quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
9. {cf2 (74:10)} ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
10. {cf2 (74:11)} et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti