Psalms - Chapter 132 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (131:1)} canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
  • 2. {cf2 (131:2)} sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
  • 3. {cf2 (131:3)} si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
  • 4. {cf2 (131:4)} si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
  • 5. {cf2 (131:5)} et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
  • 6. {cf2 (131:6)} ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
  • 7. {cf2 (131:7)} introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
  • 8. {cf2 (131:8)} surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
  • 9. {cf2 (131:9)} sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
  • 10. {cf2 (131:10)} propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
  • 11. {cf2 (131:11)} iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
  • 12. {cf2 (131:12)} si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
  • 13. {cf2 (131:13)} quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
  • 14. {cf2 (131:14)} haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
  • 15. {cf2 (131:15)} viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
  • 16. {cf2 (131:16)} sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
  • 17. {cf2 (131:17)} illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
  • 18. {cf2 (131:18)} inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea
أعلى