Psalms - Chapter 35 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (34:1)} huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
  • 2. {cf2 (34:2)} adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
  • 3. {cf2 (34:3)} effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
  • 4. {cf2 (34:4)} confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
  • 5. {cf2 (34:5)} fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
  • 6. {cf2 (34:6)} fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
  • 7. {cf2 (34:7)} quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
  • 8. {cf2 (34:8)} veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
  • 9. {cf2 (34:9)} anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
  • 10. {cf2 (34:10)} omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
  • 11. {cf2 (34:11)} surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
  • 12. {cf2 (34:12)} retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
  • 13. {cf2 (34:13)} ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
  • 14. {cf2 (34:14)} quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
  • 15. {cf2 (34:15)} et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
  • 16. {cf2 (34:16)} dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
  • 17. {cf2 (34:17)} Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
  • 18. {cf2 (34:18)} confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
  • 19. {cf2 (34:19)} non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
  • 20. {cf2 (34:20)} quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant
  • 21. {cf2 (34:21)} et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
  • 22. {cf2 (34:22)} vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
  • 23. {cf2 (34:23)} exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
  • 24. {cf2 (34:24)} iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi
  • 25. {cf2 (34:25)} non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum
  • 26. {cf2 (34:26)} erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
  • 27. {cf2 (34:27)} exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
  • 28. {cf2 (34:28)} et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
أعلى