Psalms - Chapter 52 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (51:1)} in finem intellectus David {cf2 (51:2)} cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech {cf2 (51:3)} quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
  • 2. {cf2 (51:4)} tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
  • 3. {cf2 (51:5)} dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
  • 4. {cf2 (51:6)} dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
  • 5. {cf2 (51:7)} propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
  • 6. {cf2 (51:8)} videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
  • 7. {cf2 (51:9)} ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
  • 8. {cf2 (51:10)} ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
  • 9. {cf2 (51:11)} confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
أعلى