Psalms - Chapter 46 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (45:1)} in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus {cf2 (45:2)} Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
  • 2. {cf2 (45:3)} propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
  • 3. {cf2 (45:4)} sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
  • 4. {cf2 (45:5)} fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
  • 5. {cf2 (45:6)} Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
  • 6. {cf2 (45:7)} conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
  • 7. {cf2 (45:8)} Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
  • 8. {cf2 (45:9)} venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
  • 9. {cf2 (45:10)} auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
  • 10. {cf2 (45:11)} vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
  • 11. {cf2 (45:12)} Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
أعلى