Psalms - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui {cf2 (3:2)} Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
  • 2. {cf2 (3:3)} multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma
  • 3. {cf2 (3:4)} tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
  • 4. {cf2 (3:5)} voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
  • 5. {cf2 (3:6)} ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
  • 6. {cf2 (3:7)} non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
  • 7. {cf2 (3:8)} quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
  • 8. {cf2 (3:9)} Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
أعلى