1. {cf2 (140:1)} psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2. {cf2 (140:2)} dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3. {cf2 (140:3)} pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4. {cf2 (140:4)} non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5. {cf2 (140:5)} corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6. {cf2 (140:6)} absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7. {cf2 (140:7)} sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8. {cf2 (140:8)} quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9. {cf2 (140:9)} custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10. {cf2 (140:10)} cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam