Psalms - Chapter 122 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (121:1)} canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
  • 2. {cf2 (121:2)} stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
  • 3. {cf2 (121:3)} Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
  • 4. {cf2 (121:4)} illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
  • 5. {cf2 (121:5)} quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
  • 6. {cf2 (121:6)} rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
  • 7. {cf2 (121:7)} fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
  • 8. {cf2 (121:8)} propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
  • 9. {cf2 (121:9)} propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
أعلى