Psalms - Chapter 78 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (77:1)} intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
  • 2. {cf2 (77:2)} aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
  • 3. {cf2 (77:3)} quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
  • 4. {cf2 (77:4)} non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
  • 5. {cf2 (77:5)} et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
  • 6. {cf2 (77:6)} ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
  • 7. {cf2 (77:7)} ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
  • 8. {cf2 (77:8)} ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
  • 9. {cf2 (77:9)} filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
  • 10. {cf2 (77:10)} non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
  • 11. {cf2 (77:11)} et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
  • 12. {cf2 (77:12)} coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
  • 13. {cf2 (77:13)} interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
  • 14. {cf2 (77:14)} et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
  • 15. {cf2 (77:15)} interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
  • 16. {cf2 (77:16)} et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
  • 17. {cf2 (77:17)} et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
  • 18. {cf2 (77:18)} et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
  • 19. {cf2 (77:19)} et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
  • 20. {cf2 (77:20)} quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
  • 21. {cf2 (77:21)} ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
  • 22. {cf2 (77:22)} quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
  • 23. {cf2 (77:23)} et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
  • 24. {cf2 (77:24)} et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
  • 25. {cf2 (77:25)} panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
  • 26. {cf2 (77:26)} transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
  • 27. {cf2 (77:27)} et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
  • 28. {cf2 (77:28)} et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
  • 29. {cf2 (77:29)} et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
  • 30. {cf2 (77:30)} non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
  • 31. {cf2 (77:31)} et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
  • 32. {cf2 (77:32)} in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
  • 33. {cf2 (77:33)} et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
  • 34. {cf2 (77:34)} cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
  • 35. {cf2 (77:35)} et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
  • 36. {cf2 (77:36)} et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
  • 37. {cf2 (77:37)} cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
  • 38. {cf2 (77:38)} ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
  • 39. {cf2 (77:39)} et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
  • 40. {cf2 (77:40)} quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
  • 41. {cf2 (77:41)} et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
  • 42. {cf2 (77:42)} non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
  • 43. {cf2 (77:43)} sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
  • 44. {cf2 (77:44)} et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
  • 45. {cf2 (77:45)} misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
  • 46. {cf2 (77:46)} et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
  • 47. {cf2 (77:47)} et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
  • 48. {cf2 (77:48)} et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
  • 49. {cf2 (77:49)} misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
  • 50. {cf2 (77:50)} viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
  • 51. {cf2 (77:51)} et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
  • 52. {cf2 (77:52)} et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
  • 53. {cf2 (77:53)} et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
  • 54. {cf2 (77:54)} et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
  • 55. {cf2 (77:55)} et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
  • 56. {cf2 (77:56)} et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
  • 57. {cf2 (77:57)} et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
  • 58. {cf2 (77:58)} et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
  • 59. {cf2 (77:59)} audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
  • 60. {cf2 (77:60)} et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
  • 61. {cf2 (77:61)} et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
  • 62. {cf2 (77:62)} et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
  • 63. {cf2 (77:63)} iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
  • 64. {cf2 (77:64)} sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
  • 65. {cf2 (77:65)} et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
  • 66. {cf2 (77:66)} et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
  • 67. {cf2 (77:67)} et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
  • 68. {cf2 (77:68)} et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
  • 69. {cf2 (77:69)} et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
  • 70. {cf2 (77:70)} et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
  • 71. {cf2 (77:71)} pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
  • 72. {cf2 (77:72)} et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
أعلى