Job - Chapter 23 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Iob dixit
  • 2. nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
  • 3. quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
  • 4. ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
  • 5. ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
  • 6. nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
  • 7. proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
  • 8. si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
  • 9. si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
  • 10. ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
  • 11. vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
  • 12. a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
  • 13. ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
  • 14. cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
  • 15. et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
  • 16. Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
  • 17. non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
أعلى