Job - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
  • 2. dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
  • 3. numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
  • 4. numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
  • 5. numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
  • 6. ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
  • 7. et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
  • 8. manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
  • 9. memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
  • 10. nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
  • 11. pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
  • 12. vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
  • 13. licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
  • 14. si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
  • 15. et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
  • 16. et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
  • 17. instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
  • 18. quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
  • 19. fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
  • 20. numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
  • 21. antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
  • 22. terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
أعلى