Job - Chapter 27 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
  • 2. vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
  • 3. quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
  • 4. non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
  • 5. absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
  • 6. iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
  • 7. sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
  • 8. quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
  • 9. numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
  • 10. aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
  • 11. docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
  • 12. ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
  • 13. haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
  • 14. si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
  • 15. qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
  • 16. si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
  • 17. praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
  • 18. aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
  • 19. dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
  • 20. adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
  • 21. tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
  • 22. et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
  • 23. stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
أعلى