Job - Chapter 36 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. addens quoque Heliu haec locutus est
  • 2. sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
  • 3. repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
  • 4. vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
  • 5. Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
  • 6. sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
  • 7. non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
  • 8. et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
  • 9. indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
  • 10. revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
  • 11. si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
  • 12. si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
  • 13. simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
  • 14. morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
  • 15. eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
  • 16. igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
  • 17. causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
  • 18. non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
  • 19. depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
  • 20. ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
  • 21. cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
  • 22. ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
  • 23. quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
  • 24. memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
  • 25. omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
  • 26. ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
  • 27. qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
  • 28. qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
  • 29. si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
  • 30. et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
  • 31. per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
  • 32. in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
  • 33. adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
أعلى