Job - Chapter 21 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Iob dixit
  • 2. audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
  • 3. sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
  • 4. numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
  • 5. adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
  • 6. et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
  • 7. quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
  • 8. semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
  • 9. domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
  • 10. bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
  • 11. egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
  • 12. tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
  • 13. ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
  • 14. qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
  • 15. quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
  • 16. verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
  • 17. quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
  • 18. erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
  • 19. Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
  • 20. videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
  • 21. quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
  • 22. numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
  • 23. iste moritur robustus et sanus dives et felix
  • 24. viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
  • 25. alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
  • 26. et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
  • 27. certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
  • 28. dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
  • 29. interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
  • 30. quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
  • 31. quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
  • 32. ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
  • 33. dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
  • 34. quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
أعلى